Stone No. 1453
Inscription. |
Andrew Cochran`s Monument Monumentum Andreæ Cochran vestiarii, qui obitt pridie calendas Aprilis, (the last day of March,) anno Domini 1663, ætatis suæ 65. Ejusdem itidem conjugis Euphemiæ Couper amantissimæ. Hic pius Andreas Cocheranus conditur urna, Sobrius, innocuus, sedulitatis amans. Euphemis Coupera etiam charissima conjunx Conditur hic, famæ quæ fuit usque bonæ. Ille expers ut fraudis erat, sic hæc quoque fraudis Nescia; quin etiam sobrietate pares. Præterea, ut virtutis amans fuit ille maritus, Cultrix virtutis sic fuit illa probæ. Denique, quod pietas similis fuit ante duobus, Qui pietate paras, hæc habet urna pares. The monument of Andres Cochran Taylour, who died as above. This also is the monument of his most loving wife Eupham Couper. Here, in this urne, good Andrew Cochran lies, Sober and painful, harmless in his ways.
|